Latin
Lines 1.62-1.64
William of Conches, Philosophia Mundi 1.62-64
Not analysed yet
Non est ergo simpla qualitate, minima quantitate, cum ex tam magnis partibus constet: quantae sunt IIII illius partes vel V zonae! Nec ergo elementum est. Similiter de aqua et aere et igne probari potest. Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec IIII constant, quae videmus. Quae elementa numquam videntur, sed ratione divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur, humanum corpus in organica, scil. in manus etc. ,organica vero in omiomira, i. e. consimilia, videl. in particulas carnis et ossis etc. ,omiomira autem in humores, melancoliam etc. ,et humores in elementa, i. e. in simplas et minimas particulas. Cuius divisionis pars actu, pars sola ratione et cogitatione, fieri potest, corpus enim humanum in membra, membra in omiomira actus dividere potest, sed omiomira in humores, humores in elementa solus intellectus dividit, quia ut ait Boetius in commentario super Porphyrium "vis est intellectus coniuncta disiungere, disiuncta coniungere".
Sed quaerat aliquis: "Ubi sunt elementa?" Nos vero dicimus: "In compositione humani corporis et aliorum sicut littera est in compositione syllabae, etsi non per se". Sed sunt quidam qui ut rustici nesciunt aliquid esse nisi sensu possint illud comprehendere, quia animalis homo non percipit quae spiritus sunt, cum sapienti plus sint inquirenda insensibilia quam sensibilia.
Cum ergo illae simplae et minimae particulae elementa sint quae est frigida et sicca, terra est; quae frigida et humida, aqua est; quae calida et humida, aer est; quae calida et sicca, ignis est. Cum igitur haec IIII quae videntur ex illis composita sunt, illud in quo particulae frigidae et siccae dominantur, nomine illius elementi dicitur terra; in quo frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna velimus imponere nomina, particulas praedictas dicamus "elementa", ista IIII quae videntur "elementata".