Latin
Lines 1.65-1.66
William of Conches, Philosophia Mundi 1.65-66
Not analysed yet
Sunt quidam, qui neque Constantini scripta neque alterius physici umquam legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, et ex arrogantia quae nesciunt confingentes. Ne nihil dicere videantur, dicunt elementa esse proprietates istorum quae videntur, calorem scil. ,siccitatem, frigiditatem et humorem. Sed istis physicam velut in partem praedae detrahentibus reclamat eadem ore Platonis vocantis elementa materias, cum nullae qualitates materia alicuius esse possunt. Est etenim materia quod accepta forma transit in aliud. Reclamat item ore Ioannicii qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud commistiones eorum, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. Iterum reclamat ore Macrobii qui dicit: "Cum in singulis elementis essent diversae qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui inhaererent, et cognatam et similem reperirent, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum aere calorem". Vide ut dixit elementa non esse qualitates, sed qualitates esse in elementis! Si ergo quod alicui inest, diversum est ab eo cui inest, non sunt qualitates elementa.
Sunt alii qui dicunt ista quae videntur esse elementa comprobantes hoc auctoritate Juvenalis qui de gulosis loquens ait: "Gustus per omnia elementa quaerunt", in terra scil. venationes, in aqua pisces, in aere volucres. Et quia ista sententia vera est nec auctoritati Constantini contraria, qualiter cum illa stare possit, exponamus: Constantinus igitur ut physicus de naturis corporum tractans simplices illorum et minimas particulas elementa quasi prima principia vocavit; philosophi vero de creatione mundi agentes, non de naturis singulorum corporum ista IIII quae videntur elementa mundi dixerunt, quia ex istis constat et ista prima creata sunt, deinde ex eis ut elementis cetera omnia vel creata sunt vel creantur vel creabuntur, ut in sequentibus ostendetur. Nulla ergo inter hos contrarietas.