Latin · Dactylic hexameter
III. Tetralogus., Musae., lines 3.3.41-3.3.83
Wipo, Carmina 3.3.41-83
Not analysed yet
Nos damus officium, quo crescat gloria rerum;
Ex nostris donis manifestant verba Maronis,
Quid pius Aeneas, quid Turnus posset in armis.
Fistula Musarum Flacco dictaverat odas,
Ut Maecenatem fecisset laude perennem.
Haec eadem docuit Lucanum dicere bella
Caesaris et Magni, quae durant ultima secli.
Ex nostris monitis callebat Statius auctor
Thebanos miseris iuvenes discernere flammis.
Nasonis studium totus recitaverat orbis,
Ex nostris curis ornavit scripta figuris.
Regibus antiquis laudes cantavimus olim,
Et de principibus scribendi creverat usus.
Numquam sic libuit quemquam laudare potentem
Ut dominum regem, quem prodit nobile nomen
Heinrici veterum de magno germine ductum.
Rex, tibi cantamus, tibi laudis dona paramus.
Accipe, de nostris ut vivas mortuus actis!
Nos operam dabimus, quo possit dicere mundus:
'Tertius Heinricus fuit olim pacis amicus.
Fama sui meriti superabit tempora mundi'.
Sic tibi cantabit, quem mundus adhuc generabit.
Nonne tibi merito magni debentur honores
Atque favor populi, post omnia portio caeli?
Nam carus populo placuit saepissime Christo.
Quem regem talis virtutum copia lustrat?
Numquid abest aliquid, quod regis gloria quaerat?
Omnia spe vel re venerunt commoda per te.
Si petimus pacem, tu, rex, praestaveris illam;
Si cupimus bellum, tu, rex, commiseris illud;
Quodsi consilium, tu, rex, dabis utile multum;
Si volumus studium, tu, rex, decus es studiorum.
Omnes munificos tu, rex, praecellere nosti,
Inter clementes tu, rex, clementior extas,
Sic castigandos tu, rex, ratione flagellas.
Quicquid in humanis consistit moribus aequi,
Hoc Deus aut totum vel partem condidit in te.
Quam prudens opifex, qui commoda materiei
Elegit primum, de qua bona tanta pararet.
Quem de gente virum Dominus discerneret auctor,
Qui foret imperio modo post haec aptior isto?
Forma, genus, probitas concordant omnia regi;
Omnia conveniunt, concurrunt cuncta per illum;