Latin · Dactylic hexameter
III. Tetralogus., Musae., lines 3.3.84-3.3.95
Wipo, Carmina 3.3.84-95
Not analysed yet
Solus habet totum, quod plures auxerat olim.
Salve, certa quies populorum tempore nostro;
Salve, pax orbis, mundi fortissima turris,
Hostes ecclesiae quae sternis semper abunde!
Unde sui capitis mundus praevidit honorem.
Tu caput es mundi, caput est tibi rector Olympi,
Cuius membra regis iusto moderamine legis.
Tales vult Dominus, quibus est haec maxima virtus:
Mens humilis multum, cum qua te novimus ortum.
Cervicem pronam decet acceptare coronam.
Rex humilis crescit, quotiens oriente diescit,
Et cadit elatus semper saevire paratus.