Latin
3.2.22 to 3.2.35
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.2.22-35
Not analysed yet
Verbis inanibus non oportet extollere; maiores nostri gloriam suam factis quam dictis prodere maluerunt. Communi vita contentos esse decebit quoslibet inter aequales. Quicquid autem id est, quod ad aliquid habiliores reliquis putamur, inde grates auctori Deo reddamus. Nobis ergo cogitandum est, ne, qui aliena consensione digni tanto honore aestimati sumus, proprio et familiari dissidio indigni hac gratia videamur. Stultum est enim aliena potestate pro sua nimium abuti. In omni electione nemini licet de se ipso iudicare; licet autem de alio. Quodsi alicui de se liceret, quot regulos, non ut reges dicam, videremus? Non erat nostrae potestatis hanc dignitatem ex multis inter binos coarctare . Vota, studia, consensus Francorum, Liutharingorum ,Saxonum, Noricorum, Alamannorum quam optimam voluntatem habebant, ad nos conferebant, tamquam ad unius stirpis propaginem, veluti ad unam domum ,sicut ad indissolubilem familiaritatem; quos ex tam multis causis connexos dissolvi posse inimicitiis nemo suspicabitur. Concordare decet, quotquot natura ligavit, Quae sibi cognatam iungit amicitiam. Quodsi ultro oblata ab aliis aliqua re impediente reicimus ,hoc est si invicem discordamus, certum est, quod populus tunc velit nos deserere ac tertium quemlibet sibi quaerere; et nos non tantum summo honore privabimur, sed, quod omnibus bonis morte detestabilius est, in famam ignaviae et invidiae incidemus ,quasi et tanti regiminis virtutem non possimus sustinere, et alter alterius, quod inter consanguineos magnum nefas esse puto, cedere nolit honori. Maximus igitur honor, summa potestas circa nos adhuc versabitur et ita ad nos pervenit, ut, si velimus, in altero nostrum remaneat. Quocirca mihi videtur, si in uno de nobis hic honor coadunatus remanserit, ut alter eiusdem honoris participatione ulterius quodammodo non careat. Sicut enim in regum parentes, quamvis cuncti reges non sint, honoris quaedam derivatio transfunditur, sic et hi, qui conscripti et praenominati ad potestatem fuerint, licet ad hanc non perveniant, tamen honore quodam inde nato penitus non carebunt, cum ad summam dignitatem immeriti non exigerentur.