Latin
3.2.36 to 3.2.45
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.2.36-45
Not analysed yet
Praeterea, si regum cognati propter reges honorantur, cumque omnes erga nos tales esse velint, quales invicem consentanea mente fuerimus, et eo modo provectus alterius ex altero pendeat: qui feliciores nobis esse poterunt, si alter regnabit, alter regnanti publicam rem per benevolentiam suam quasi solus praestabit? Quare cauti simus, alienum propinquo, incertum certo non praeferamus ,ne hodierna dies, huc usque pro tali arbitrio satis laeta et iucunda, longi temporis infortunium nobis pariat, si conceptam tanti populi benignitatem male inter nos tractabimus. Quod ne fiat ex mea parte, omnium cognatorum meorum dilectissime, quid de te sentiam ,dicere volo. Si animum populi cognovero te velle, te desiderare in dominum et regem, nullo pravo ingenio hanc benevolentiam a te revocabo, quin potius te eligam tanto avidius caeteris, quanto me sperabo tibi gratiorem illis. Si autem Deus ad me respexerit, debitam vicem mihi a te rependi non dubito′. Ad haec iunior Chuono respondit, totam hanc sententiam sibi acceptam fore, seque illi sicuti cognato carissimo, si eum res summa vocaret, omnem regiam fidelitatem facturum certissime promisit. Inter haec verba maior Chuono pluribus videntibus paululum se acclinans cognatum osculatus est, quo osculo primum deprehensum est utrumque illorum alteri acquievisse. Hinc sumpto indicio concordiae consedere principes, populus frequentissimus astabat: Tunc quod quisque diu velatum corde tegebat, Ferre palam licitum gaudebat tempus adesse. Archiepiscopus Moguntinensis, cuius sententia ante alios accipienda fuit, rogatus a populo, quid sibi videretur ,abundanti corde, hilari voce laudavit et elegit maioris aetatis Chuononem suum in dominum et regem atque rectorem et defensorem patriae, Hanc sententiam caeteri archiepiscopi et reliqui sacrorum ordinum viri indubitanter sequebantur. Iunior Chuono paululum cum Liutharingis placitans statim reversus maximo favore illum ad dominum et regem elegit, quem rex manu apprehendens fecit illum consedere sibi.