Latin
3.3.16 to 3.3.28
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.3.16-28
Not analysed yet
Sic Deus Abraam servum suum temptavit et temptatum glorificavit . Sic David famulum suum Saul regis iram, persecutionem, iniurias, latibula deserti, fugam, exilium pati permisit, quem postea regem gloriosissimum in Israhel fecit. Beatus, qui suffert temptationem, quoniam hic accipiet coronam. Non sine causa te Deus exercuit, fructum sequentem in te dulcificavit. Permisit te antecessoris tui imperatoris Heinrici gratiam perdere et eandem iterum recipere, ut scias modo his misereri, qui perdunt gratiam tuam; passus es iniurias, ut nunc scias misereri sustinentibus iniurias ; pietas divina noluit te esse sine disciplina ,ut post caeleste magisterium christianum caperes imperium. Ad summam dignitatem pervenisti ,vicarius es Christi. Nemo nisi illius imitator verus est dominator; oportet, ut in hoc solio regni cogites de honore perenni. Magna felicitas est in mundo regnare, maxima autem in caelis triumphare . Cum vero Deus a te multa requirat, hoc potissimum desiderat, ut facias iudicium et iustitiam ac pacem patriae, quae semper respicit ad te, ut sis defensor ecclesiarum et clericorum, tutor viduarum et orphanorum: cum his et aliis bonis firmabitur thronus tuus hic et in perpetuum. Et nunc, domne rex, omnis sancta ecclesia nobiscum rogat gratiam tuam pro his, qui contra te hactenus deliquerunt et offensione aliqua gratiam tuam perdiderunt. Ex quibus est unus Otto nomine, vir nobilis, qui te offendebat; pro illo et reliquis omnibus clementiam tuam oramus, ut illis dimittas pro caritate Dei, quae te hodie in virum alterum mutavit et numinis sui participem fecit, quatenus ipse tibi eandem vicem pro universis delictis tuis dignetur rependere′. In hoc sermone rex misericordia motus ingemuit et ultra, quam credi possit, effluebat in lacrimis. Deinde ,sicut episcopi et duces cum universo populo flagitabant ,omnibus, quod adversus illum deliquerant, dimisit.