Latin
3.3.29 to 3.3.34
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.3.29-34
Not analysed yet
Hoc omnis populus gratanter suscipiebat. Omnes manifesta pietate regis prae gaudio plorabant: Ferreus esset homo, qui plangere non potuisset, Quod tantas culpas ignovit tanta potestas. Et quamquam vindicare posset suas iniurias, si nunquam rex fieret, tamen pro nulla tantae potestatis fiducia ad ulciscendum aliquid reservabat. Peractis decentissime divinis officiis et regali consecratione rex processit. Et sicut de Saul rege legitur, quasi ab humero sursum cunctis altior ibat, et veluti in quandam habitudinem antea non visam in illo transformatus cum sacro comitatu alacri vultu, honesto incessu ad cubiculum rediit. Inde ad mensam regali apparatu receptus eam diem regiae speciei primitivam officiosissime consumpsit.