Latin
Vita Caesaris
Xylander, Vita Caesaris 1.1.14
Not analysed yet
XIV. Verum Caesar Crassi Pompeiique amicitia stipatus consulatum periit, eumque splendide impetrauit, Calpurnio Bibulo collega. Ut primum uero magistratum iniit, illico leges de agris diuidendis in gratiam multitudinis tulit, quae non consulem, sed petulantissimum aliquem tribunum plebis decerent. (2) In senatu autem optimatibus repugnantibus, arrepta quam dudum quaerebat occasione, magna uoce obtestatus inuitum se et ui coactum ad populum confugere eique se committere iniuriis et uiolentia senatus compulsum, ex Curia se in forum proripuit; et a lateribus suis hinc Pompeium, inde Crassum collocans, quaesiuit ex iis, ecquid leges has probarent :affirmanteque utroque, hortatus est ut in eos opitularentur, qui gladiis se contra acturos minarentur. Promisit hoc uterque, addiditque Pompeius, se contra gladios istos cum ense et scuto etiam uenturum. Quod dictum pergratum populo, optimates offendit, insano scilicet adolescenti potius conueniens, quam tantae uiro existimationis et a uerecundia senatui debita alienissimum. (3) At Casar, quo magis potentiam Pompeii suam faceret, Iuliam filiam suam, Seruilio Caepioni desponsatam, Pompeio nuptum dedit, promissa huic Pompeii filia, quae et ipsa Fausto Sylla filio pacta erat. (4) Neque multo post ipse Calpurniam Pisonis filiam duxit, eique consulatum in sequentem annum confecit, maxime tum Catone uociferante et testante ferendos non esse qui nuptiis principatum prostituant et mulierum causa prouincias copiasque mutuo sibi tradant. Collega Caesaris Bibulus, quam resistendo eius legibus nihil proficeret, sed saepe cum Catone in foro de uita periclitatus esset, domi inclusus reliquum consulatus tempus exegit. (5) Pompeius nuptiis peractis statim armatis forum oppleuit, et in perferendis legibus populum adiuuit ; Caesari Gallia omnis cis et trans Alpes lllyricumque decretum cum quatuor legionibus in quinquennium. Catonem his ausum contra contradicere, Caesar in carcerem abripuit, existimans eum tribunos plebis appellaturum; sed cum quum tacitum ire, et non modo optimatibus id dolere factum, sed plebem etiam uerecundia uirtutis Catonis moestam uideret silentemque sequi, ipse clam unum de tribunis exorauit, ut Catonem eriperet. (6) De reliquis senatoribus perpauci in Curiam exinde uentitabant; ceteri indignitate eorum quae fiebant moti publico abstinebant. Cuius rei quum causam Considius quidam admodum senex redderet, armorum et militum metu fieri ut non conueniretur dicens : Quid ergo, inquit Caesar, non tu quoque domi te contines, eadem timens? Et Considius : Metu me senectus liberat; quod enim reliquum est uitae, exiguum quum sit, non magna cura indiget. (7) Omnium autem factorum id turpissimum uidebatur, quod Caesare consule Clodius ille tribunus plebis est factus, qui coniugium Caesaris et arcana peruigilia polluerat. Ad eum autem magistratum promotus est, ut Ciceronem euerteret; neque prius Caesar ad exercitum abiit, quam opera Clodii Ciceronem oppressisset eumque Italia expulisset.