Latin
1.1.15 to 1.1.16
Xylander, Vita Caesaris 1.1.15-16
Not analysed yet
XV. Talia eius ante Gallicum bellum facta fuerunt. Bellorum autem quae deinceps gessit et expeditionum quibus Galliam domuit tempus eum, quasi alio exorsum initio aliaque uiuendi atque agendi ingressum uia, non ullo eorum qui summi et maxime apud omnes in admiratione habentur ducum inferiorem commonstrauit et pugnandi laude et imperandi. Imo siue Fabios, Scipiones, Metellos, siue qui aequales eius aut aetate paullo superiores fuerunt, Syllam, Marium, utrumque Lucullum, ipsumque adeo, cuius ad coelum osque omnigenarum bellicarum uirtutum gloria se efferebat, Pompeium conferas, rebus eorum gestis facta Caesaris palmam praeripiunt. Alio enim maiorem laudem consecutus est ob iniquitatem locorum in quibus bellum gessit, alio ob magnitudinem regionis quam in potestatem redegit, alio ob multitudinem deuictorum hostium et robur, alio ob insolentiam et perfidiam morum cum quibus ipsi communicandum erat, alio ob clementiam qua aduersus domitos usus est, alio ob liberalitatem et beneficia in commilitones, omnibus uero ob multitudinem depugnatorum proeliorum occisorumque hostium. Non toto enim decennio in Gallia beiligeratus, urbes octingentis plures cepit, populos trecentos subegit, quum ter millies millibus hostium congressus diuersis proeliis, quorum decies centena millia in acie interfecit, uiuos alterurn tantum cepit. XVI. Tanta uero beneuolentia erga eum, tantum fuit militum studium, ut qui alioquin in bello nihil reliquis praestarent, ii pro Caesaris gloria inuicti quoduis periculum adirent. (2) Qualis fuit exempli causa Acilius, qui quum Massiliensi naumachia in hostilem nauim euasisset, dextera ei gladio amputata, sinistra manu clypeum tenuit, eoque facies hostium feriens, uniuersos repulit, nauique ipse potitus est. Et Cassius Scaeua, qui in pugna ad Dyrrhachium oculum sagitta, humerum itemque femur pilo confixus, exceptis scuto centum et triginta telorum ictibus, hostes uocauit, ueluti se dediturus; accedentibusque duobus, alterius brachium gladio abscidit, alterum in faciem percussum auertit et ipse suorum auxilio saluus euasit. (3) In Britannia quum primos centuriones in palustrem et aqua repletum locum ingressos adorirentur hostes, quidam miles, ipso Caesare pugnam spectante, per medios se proripuit, quumque praeclara fortitudinis facinora edidisset, primipilis seruatis et fugientibus barbaris, aegre ipse euadens, in lacum sese coniecit et summa cum difficultate natando partim, partim gradiendo cum amisso scuto transiit. Admirante eum Caesare cum comitibus et magno cum gaudio clamoreque obuiam prodeuntibus, ipse tristis admodum et lacrimans ei supplicauit, ut sibi ueniam scuti amissi daret. (4) In Africa Scipio nauim Caesaris cepit, inque ea quaestorem Granium Petronem; is quum hostes, reliquis inter se diuisis, eum se salute donare dicerent, Caesaris milites non accipere, sed dare salutem consueuisse inquiens, se ipsum gladio transegit.