Latin
1.1.56 to 1.1.57
Xylander, Vita Caesaris 1.1.56-57
Not analysed yet
LVII. Veruntamen ad fortunam uiri inclinantes, recepto iam fraeno, et existimantes constituto unius in republica principatu respirare urbem ab intestinis malis posse, dictatorem eum perpetuum creauerunt; ea uero haud dubia erat tyrannis, adiecta ad summum imperium perpetuitate. Primes honores ei decernendos in senatu proposuit Cicero, quorum tamen magnitudo utcumque homini par esset ; his certatim alii maiora adiicientes effecerunt ut Caesar, ob fastum et nouitatem eorum quae in honorem eius decreta sunt, etiam mansuetissimis inuisus fieret. Quam ad rem inimici eius haud minus quam assentatores contulisse uidentur, id agentes, ut quam plurimas ac maximas eius inuadendi causas lcaberent. (2) Alioquin enim imposito a se iam bellis ciuilibus fine Caesar nullo se crimine obligauerat, uideturque haud absurde ternplum Clementiae ad agendas humanitati eius gratias decretum fuisse. Multis enim eorum qui bellum contra ipsum gessissent, ueniam dedit, quosdam etiam ad magistratus et honores prouexit, ut Cassium et Brutum, qui tum praetores erant. (3) Pompeii etiam statuas, quae deiectae erant, non est passus iacere, sed restituit, estque tunc a Cicerone dictum, Caesarem restituendis Pompeii imaginibus suas stabilire. Amicis quoque stipatoribus ipsum uti iubentibus, et operam suam offerentibus, recusauit, dicens, Praestat semel mortem oppetere, quam semper metuere. Itaque ciuium beneuolentia, quam honestissimam eandemque fidelissimam custodiam censebat, sese muniens, iterum populum epulis et frumentariis largitionibus refecit, milites coloniis deducendis, quarum nobilissimae erant Carthago et Corinthus, quae ut olim eodem tempore dirutae, ita tum simul instauratae sunt. LVIII. Potentiores autem consulatus et praeturas insequentis anni promittendo, aliisque honoribus et dignitatibus deliniuit, omnibusque bonas spes proponens id studiose egit, ut uolentibus imperaret. Quin etiam mortuo Maximo consule quum una tantum adhuc dies consulatus gerendi superesset, Caninium Rebilum consulem ei suffecit. Ad quem quum pro more frequentes salutatum accederent multi, Cicero, Properemus, inquit, priusquam magistratu homo abeat. (2) Enimuero ingenium eius magnificum atque honoris auidum ita erat, ut prosperi successus eum non ad fruenda ea quae adeptus erat auerterent, sed ad nouos maiorum rerum conatus incenderent, et quasi defunctus praesenti gloria esset, ad quaerendam recentem aliam incitarent, adeoque ipse secum, ueluti cum alio quopiam, contendebat, et acta agendis superare certatim laborabat. Eapropter tunc quoque animo res arduas conceperat, expeditionem in Parthos facere, his subactis per Hyrcaniam praeter Caspium mare et Caucasum Pontum in Scythiam proficisci, inde regiones Germaniae finitimas, ipsamque Germaniam percurrere, et per Gallias in Italiam reuerti, scilicet confecto expeditionem circulo, qui Oceano undique circumfuso terris concluderetur. (3) lnterim opera Anieni statuerat lsthmum Corinthiacum perfodere Tiberim statim infra urbem profundo alueo intercipere atque ad Circaeum auertere, inque mare quod apud Anxur est deducere ; qua re et faciliorem et tutiorem mercaturae causa Romam petentibus nauigationem machinabatur. Praeterea paludes quae sunt apud Pomentum et Setiam siccare, et campum redigere multis hominum millibus colendum, aggeribus coniectis claustra mari quod Romae proximum est addere, littorisque Ostiae propinqui caecis et importuosis partibus expurgatis, portus ibi et stationes pro dignitate nauigationis condere. Atque haec quidem parabantur.