Latin
1.1.58 to 1.1.59
Xylander, Vita Caesaris 1.1.58-59
Not analysed yet
LIX. Anni uero correctio et inaequalitatis fastorum emendatio scite ab eo excogitata et absoluta, usum habuit gratissimum. Non enim antiquitus modo Romani menses habuerunt ad anni circuitum non congruentes (quo efficiebatur ut sacra et feriae paulatim a constituto die decedentes, in diuersam adeo anni partem deferrentur), sed et solaris anni ratio, qua utebantur Caesaris aetate, omnibus praeter sacerdotes ignota erat, iique soli eam cognitam habentes, subito ac praesentiente nemine mensem intercalarem adiiciebant, qui et Mercedonius dicitur; hunc autem primus omnium Numa rex inuenisse traditur, auxilium ad errores circa orbium coelestium ad eadem signa reditum tollendos exiguum neque durabile, uti est in eius Vita a nobis demonstratum. (2) Sed Caesar praestantissimis philosophis atque mathematicis eam quaestionem proposuit, et ex methodis iam tum inuentis peculiarem quandam et absolutam emendationem composuit, qua etiamnum utuntur Romani, minusque reliquis temporum inaequalitate laborare uidentur. Neque tamen id institutum eorum qui potentiae ipsius aemulabantur reprehensiones effugit. Cicero certe orator, ut fertur, dicente quodam Lyram postridie orituram, Nimirum, inquit, ex edicto; tanquam hic quoque necessitatem hominibus Caesar imposuisset. 0LX. Enimuero apertis capitalibusque in eum odiis ansam praebuit regni cupiditas, quae et prima causa plerisque fuit, et iam pridem in occulto infensis honestissima facti sui praescriptio. Et uero qui regium nomen Caesari quaerebant, rumorem diuulgauerant, Sibyllino oraculo indicari, Parthos a Romanis subigi nullo modo posse, nisi si cum rege suo in eos expeditionem facerent. Quin etiam ab Alba Romam descendentem ausi sunt regem salutare; quum quidem populo conturbato, ipse indignatus, Caesarem se, non regem uocari dixit; omniumque silentio facto, minime sereno hilarique uultu transiit. (2) Deinde quum essent in senatu honores ei immodici decreti, accedentibus ad ipsum pro rostris tum sedentem consulibus et praetoribus totoque senatu, non assurrexit, sed tanquam si cum priuatis hominibus colloqueretur, respondit eos honores diminutionem potius quam additionem requirere. Non senatum modo, sed et populum id offendit, ciuitatemque rati ignominia senatus ludibrio haberi, magna cum tristitia discesserunt, quotquot discedendi facultatem habuere; adeoque sensit Caesar indignationem eam, ut statim domum abiret, reductaque a collo ueste ad amicos uociferaretur, se paratum esse ad praebendum, si quis necare ipsum uellet, iugulum, ac postea morbum suum praetenderit facto, quo qui laborent, ii si stantes ad multitudinem uerba faciant, sensibus suis integris ac firmis uti nequeant, sed hi statim conturbentur, exagitenturque et uertiginibus corripiantur. (3) Sed res nequaquam ita habuit, imo enim ferunt eum, quum assurgere senatui uellet, ab amico, aut uerius adulatore quodam suo, Cornelio Balbo, prohibitum, monente eum, ut se Caesarem esse meminisset, seque ut praestantiorem coli pateretur.