Latin
1.1.63 to 1.1.64
Xylander, Vita Caesaris 1.1.63-64
Not analysed yet
LXIV. Interim Decimus Brutus Albinus cognomine aduenit, cui Caesar tantum tribuebat, ut eum in testamento suo secundum haeredem scripserit. ls M- Bruti et Cassii coniurationis socius, metuens ne Caesare ilium diem euitante conatus ipsorum innotesceret, aruspices risit, Caesaremque uerbis increpuit, qui se ipsum incusationibus et calumniis senatorum obiiceret, quod iis illudere uideretur; etenim eos iussu ipsius conuenisse omnesque paratos esse decernere, ut ipse rex omnium quae extra Italiam sunt prouinciarum dicatur, ac terra marique, nisi quum in ltalia sit, diadema gestet; quodsi quis considentibus iis, in praesentia abire domum dixerit et rursum in curiam uenire, ubi meliora Calpurniae insomnia fuerint oblata, quosnam futuros inuidorum sermones putaret, aut quem amicorum eius audituros esse istos, ostendere conantem, haec non seruitutem esse et tyrannidem? si tamen omnino stet sententia diem istum abominari, rectius facturum, si ipse in curiam progressus senatui coram hoc indicet. (2) Simulque Caesarem manu apprehensum produxit. Haud procul foribus processerant, quum seruus quidam alienus Caesarem compellare cupiens adfuit, qui quum a turba Caesarem certatim sectantium retruderetur, in domum Caesaris tamen ui eluctando per cateruas peruenit, Calpurniaeque custodiendum sese tradidit, dum rediret Caesar habere se magnarum rerum indicia que ad eum deferret dicens. LXV. Artemidorus etiam Cnidius, Graecarum literarum magister, atque ob eam rem quorundam Brutianae conspirationis sociorum familiaris, ita ut pleraque eorum consilia haberet cognita, indicia rei in libello perscripta ad Caesarem attulit, quumque eum uideret libellos accipere ac suis famulis porrigere, proxime aggressus : Hunc, inquit, o Caesar, solus lege et celeriter; scriptas enim continet res magnas et tua plurimum referentes. (2) Acceptum Caesar quum saepius esset conatus legere, prohibitus interpellantium multitudine, in manibus retinuit solum omnium reliquorum, itaque seruans in curiam intrauit. Quidam libellum ab alio porrectum scribunt, ipsum Artemidorum tota uia aditu Caesaris exclusum et detrusum fuisse.