Latin
Vita Caesaris
Xylander, Vita Caesaris 1.1.62
Not analysed yet
LXIII. Verum enimuero fatum haud tam praeuideri quam euitari nequit, quando et mirabilia prodigia atque ostenta apparuisse dicunt. Fulgores quidem coelestes et strepitus nocturnos passim auditos et aues solitarias in forum delapsas referre, ut tantae rei signa, fortasse non conuenit; Strabo philosophus narrat, multos hommes ignitos per aerem deferri uisos, calonem quendam ex manu multum flammae effudisse uisumque ardere, sed flammis cessantibus nihil habuisse mali. Ipso Caesare immolante, hostiam corde carere uisam, idque pro graui ostento habitum, quod natura non ferat uti ullum animal sine corde sit. Iam illud a multis commemoratur, quendam ei ariolum praedixisse, ut Idibus Martiis magnum periculum caueret; Caesarem Idibus Martiis in senatum euntem ariolum salutasse eique illusisse dicentem : Idus Martius iam uenisse; ilium submissa uoce respondisse : Nae illae uenerunt, sed nondum praeteriuerunt. (2) Pridie eius diei quum apud M. Lepidum coenaret et accumbens, uti solebat, literis subscriberet, orta disquisitione, quodnam mortis genus esset optimum, omnibus anteuertit et subitam inopinatamque mortem optimam esse exclamauit. More deinde suo cum uxore dormiens, omnibus ianuis et ualuis fenestrarum conclauis subito apertis, strepitu simul et luce perterritus, luna splendente uidit Calpurniam uxorem grauiter dormire et uoces obscuras gemitusque inarticulatos edere per somnum; ea enim imaginabatur per quietem se mariti trucidati corpus in ulnis tenere atque deplorare. (3) Quidam non hoc insomnium uxori eius obtigisse dicunt, sed, ut Liuius narrat, fuit quoddam pinnaculum quasi honoris causa et mandato senatus additum Caesaris aedibus, id per quietem uisa sibi est Calpurnia collapsum deflere ac lamentari. (4) Itaque facta luce Caesarem orauit, ut si omnino prodire cogeretur, at saltem senatui diem protraheret; quodsi ipsius insomnia prorsus uilipenderet, at aliis diuinationibus atque sacris futurum exploraret. Et iniecit quidem uiro nonnihil metus ac suspicionis, quod uxorem, quam hactenus nequaquam mulierum more superstitiosam expertus fuerat uehementius esse sollicitam cerneret. Quum uero aruspices etiam multis mactatis hostiis non potuisse litari nuntiarent, statuit misso Antonio senatum dimittere.