Latin
Lines 1.12-1.13
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.12-13
Not analysed yet
XXI. Gallus rerum potitus (quem scriptores quidam etiam Volusianum vocant, ut binominem: aliis asserentibus, filium eumdemque 628 collegam eius, Volusianum appellatum esse), pactus cum barbaris, ut annuo tributo accepto, Romanis provinciis abstinerent, Romam abiit, ac filium Volusianum Caesarem declaravit. fuit et hic Christianis gravis, non minore quam Decius persecutione inchoata, multisque interfectis. sub hoc motus Persarum recruduit, qui Armeniam occuparunt, Tyridate rege fuga elapso, cuius filii se ad hostes contulerant. Scytharum quoque multitudo pene innumerabilis in Italiam impressionem fecit: iidemque Macedoniam, Thessaliam et Graeciam incursarunt. eorum quoque pars, Maeotide palude superata, per Bosporum, in Pontum Euxinum [irrupisse/irruisse =irripuisse] fertur, ac multas vastasse provincias. sunt et aliae plures gentes contra []ditiones Romanorum concitatae. pestis quoque tum provincias invasit: quae ab Aethiopia orta, totumque pene Orientem et Occidentem pervagata, multas urbes civibus desolavit, duravitque per annos quindecim. Scythae vero annuo tributo ex pacto a Romanis petito, pauciora sibi quam promissa essent, dari questi, minitabundi abierunt. caeterum Aemilianus, homo Afer, Mysiis legionibus praefectus, militibus ea omnia promisit quae Scythis penderentur, si cum illis pugnarent. qui barbaros ex improviso aggressi, paucis exceptis, omnes occiderunt: et opimis spoliis partis, regionem eorum incursarunt. eo successu elatus Aemilianus, a suis legionibus impetravit, ut imperator salutaretur: coactisque in unum copiis, ad Italiam occupandam properavit. quo Gallus cognito, et ipse contra se paravit, commissoque praelio victus, a suis militibus una cum filio occisus est, cum biennium et menses octo imperasset. eius vero milites et ipsi Aemiliano coniuncti, imperium confirmarunt.
XXII. appellatus imperator Aemilianus senatui per litteras promisit, se barbaros etiam Thracia pulsurum, et Persis bellum illaturum: omniaque facturum et dimicaturum, ut ducem eorum, imperio ipsis relicto. sed priusquam horum aliquid faceret, Valerianus Transalpinarum legionum dux, rebus Aemiliani cognitis, et ipse regnum affectavit: conductisque in 629 unum suis copiis, Romam properavit. quare [h]ii qui sub Aemiliano stipendia merebant, quia se Valeriano impares esse norant, et Romanos mutuis perire caedibus, ac intestina bella conflari nefas putabant. eodem accedebat, quod Aemilianum, ut inglorium et humilem, regno indignum iudicabant: Valerianum vero ad principatum aptiorem, ut qui maiori cum auctoritate res administraturus esset: Aemiliano nondum quatuor menses imperio potito, annos vero quadraginta nato, interfecto, ad Valerianum transeunt, eique citra dimicationem Romanorum imperium tradunt. Flaviano sub Decio martyrii corona ornato, Cornelius Romanus pastor factus, munere suo per triennium praeclare []obito, decessit. Lucio in pontificatus solium evecto, et ante expletum in eo octavum annum mortuo, Stephanus est subrogatus. huius sanctio est, ne Christiani ab haereticis ad Ecclesiam revertentes, rebaptizentur, sed precatione per manuum impositionem lustrentur: eaque de re epistola eius ad Cyprianum martyrem exstat. cum Stephanus post duos annos obdormisset, Xystus in pontificio Romae solio consedit. tum etiam Sabelliana haeresis Ptolemaide Pentapoleos urbe mota est. atque haec de Romanis pontificibus.