Latin
1.14
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.14
Not analysed yet
XXIII. Valerianus autem, cum Gallieno filio rerum potitus, et ipse Christianos vehementissime persecutus est: ac multi diversis in locis martyres facti sunt, variis pro Christi fide certaminibus defuncti. sub hoc quoque, propter exterarum gentium motus, male se res Romana habuit. nam Scythae Istrum transgressi, Thraciam denuo populati, urbem illustrem Thessalonicam obsederunt illi quidem, sed non expugnarunt: ac terrorem tantum intulerunt omnibus, ut Athenienses sua moenia iam inde a Syllae temporibus prostrata, instaurarent: Peloponnenses vero isthmum a mari ad mare ducto muro intercluderent. Persae quoque Sapore rege Syriam incursarunt, et Edessam obsederunt: quos Valerianus prius non aggredi ausus, cum Edessenos milites eruptionibus faciendis multos barbaros caedere, et plurimis potiri spoliis didicisset, recepto animo adortus est. qui, ut longe plures, Romanos 630 circumdederunt, quibus maxima ex parte occisis, nonnullis etiam elapsis, Valerianus cum suis satellitibus ab hostibus captus, atque ad Saporem abductus est. 6 is vero [e]um imperatorem teneret, omnia se iam vicisse ratus, homo per se crudelis, multo deterior evasit. nonnulli ad hunc modum a Persis Valerianum esse captum tradunt. sunt et qui eum ultro deditionem fecisse narrent, quod cum Edessae ageret, milites fame laborantes, seditione mota, de interficiendo ipso cogitarint. eum vero ne a suis occideretur, ad Saporem profugum, hosti se tradidisse, ac nihilo secius ipsas legiones: quae quod ad ipsum attinet, sane periissent, milites tamen non perierunt, sed proditione cognita, paucis occisis, effugerunt. enimvero imperator sive in acie captus, sive ultro profugus, ignominiose a Sapore tractabatur. Persae vero sine ullo meta urbes adorti, Antiochiam ad Orontem, et clarissimam Ciliciae civitatem Tarsum, et Cappadociae Caesarem ceperunt, nec captivorum multitudini cibi plus dederunt, quam quantum ad tuendam vitam satis esset: imo nec aquam affatim bibere siti sunt, sed a custodibus in die semel instar pecudum aquatum acti. Caesaream vero Cappadociae frequentissimam urbem (nam ad quadringenta hominum millia eam incoluisse traduntur), non prius hostes ceperunt, obsessis strenue se defendentibus, Demosthene, viro forti et cordate, duce: quam captivus quidam medicus, excarnificationum hostilium impatiens, locum eis quemdam demonstravit, per quem Persae noctu ingressi, omnes interfecerunt. civium vero dux Demosthenes, a multis Persis circumdatus, qui eum viventem capere iussi erant, conscenso equo, et stricto ense sublato, in medios hostes se immisit, et plurimis prostratis urbe elapsus effugit. hoc rerum statu Persae, omnes Romanas in Oriente provincias pervagati, sine ullo metu vastarunt. at Romani fuga, ut dictum est, elapsi, Callistum quemdam ducem crearunt, qui cum Persas palantes: ac omnis hostilis metus, expertes temere provincias incursare videret: aggressione repentina maximam barbarorum caedem edidit, et Saporis concubinas cum magnis opibus cepit. qua clade ille 631 dolens, festinanter domum abiit, abducto etiam Valeriano secum: qui in Persia vitam inter captivitatis opprobria et ludibria exegit. neque vero Callistus duntaxat rem contra Persas tum bene gessit: sed et Odenatus Palmyrenus, Romanorum socius, multos occidit, redeuntes iuxta Euphratem adortus, eaque de causa a Galieno imperatore, grati animi ergo, dux Orientis est creatus. inter spoliandum cadavera Persarum, dicuntur etiam mulieres habitu et armis virorum ornatae repertae, et tales aliquot vivae a Romanis captae esse. Sapores vero eum in reditu in profundam vallem incidisset, per quam iumentis transitus non patebat, captivos interfici, et in vallem abiici iussisse: itaque complanata valle, per cadavera iumenta traduxisse fertur. ac cum Valeriano sic actum est. Romanam autem Ecclesiam gubernavit Xystus: Antiochenam Demetrianus, Flaviani successor: Hierosolymitanam Mazabeno mortuo Hymenaeus, Alexandrinam Dionysius.