Latin
1.15
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.15
Not analysed yet
XXIV. post Valerianum, Galienus illius filius, imperii Romani potitus est, a patre contra Persas abeunte in Occidente relictus, ut iis qui Italiae male cogitarent, et Thraciam vastarent, resisteret: qui cum non amplius decem millia haberet, trecenta millia Alemannorum iuxta Mediolanum vicit. deinde Herulos etiam, gentem Scythicam, et Gothicam profligavit. gessit et cum Francis bellum. Aureolus vero ex provincia Getica (sic enim Dacia quondam vocabatur) obscuro genere ortus (pastor enim fuit) [c]um a fortuna evehendus esset, militavit, atque industria consecutus est, ut equi imperatorii suae fidei mandarentur. quos quia praeclare tractabat, [c]harus habebatur imperatori. deinde cum Mysiae legiones Ingenuum per seditionem imperatorem dixissent, et Galienus praeter caeteros etiam Mauros (hos a Medis propagatos esse aiunt) contra eum ad Sirmium adduxisset: Aureolus magister equitum strenue dimicando, multis hostibus caesis, reliquos, ipsumque Ingenuum rebus desperatis in fugam coniecit, in qua a suis satellitibus est occisus. hoc domito, Posthumus 7 contra imperatorem insurgit tali de causa. Galienus filium Galienum, 632 adolescentem solertem et formosum, quem imperii successorem destinabat, in urbe Agrippina reliquerat: ut Gallis, quos Scythae premebant, opem ferret, Albano cuidam propter aetatem commissum. Posthumus vero ad custodiam Rheni fluminis relictus, ut Transrhenanos barbaros Romanarum provinciarum incursione prohiberet: transitu eorum non animadverso, in reditu praeda onustos adortus, multis occisis, praedam omnem receptam inter milites statim divisit. cum autem Albanus postularet ut ea ad se et Juniorem Galienum afferretur: milites ea repetita ad seditionem impulsos, ad Agrippinae moenia adduxit, Albanumque et Juniorem Galienum e civibus sibi deditos occidit. Galienus igitur bello contra Posthumum suscepto, primo congressu victus est. deinde tyrannum in fugam coniectum, Aureolum persequi iubet: qui cum eum assequi posset, diutius persequi nolens, causatus est, se eum adipisci non posse. quare Posthumum sic elapsum, et copias reparantem, Galienus denuo adortus, in quoddam Galliae oppidum compulsum obsedit: sagittaque in dorso [i]ctus, ob vulneris dolorem obsidionem solvit. sed aliud quoque bellum a Macrino est exortum: qui cum duos filios haberet, Macrianum et Quintum, regnum affectavit. ac ipse quidem ob alterum pedem mutilatum, vestem imperatoriam non induit, sed filios induere iussit: atque ab Asianis cupide susceptus, cum ad breve tempus adversus Persas commoratus esset, contra Galienum se parabat: Balista, quem magistrum equitum crearat, contra Persas relicto, adiuncto etiam Quinto filio. quare imperator Aureolum cum aliis ducibus contra Macrinum et Macrianum misit: qui hoste circumvento nonnullos occiderunt (parcebant enim eis, ut popularibus suis) sperantes, eos ultro ad imperatorem transituros. sed cum non cederent, fortuito accidit, ut omnes ad officium redirent. nam dum tyrannorum milites erectis signis incedunt, quidam ex signiferis impeditus concidit: signoque una inclinato, reliqui signiferi causae ignari, putantes illum ultro 633 se imperatori submisisse, humi prostrati omnes idem fecerunt, Galienum faustis ominibus prosequentes; neque ulli, praeter Paeones, apud Macrinum manserunt. qui cum et ipsi transituri essent, Macrino et filio, ipsorum rogatu, ne in hostium potestatem venirent, interfectis, imperatori se diderunt. Galienus vero contra Quintum, iuniorem Macrini filium, qui totum pene Orientem subegerat, Odenatum Palmyrenorum ducem misit. verum Macrini et Macriani clade Pannonica nuntiata, multae urbes a Quinto et Balista defecerunt. quos Odenatus Emesae aggressus, vicit; ac Balistam ipse occidit, Quintum cives. qua de causa in rei fortiter gestae praemium dux totius Orientis ab imperatore designatus, fidelem se erga Romanos praebuit: magnaque parta gloria, varias gentes: multis bellis devicit, contra Persas etiam re bene gesta. sed tandem a fratris sui filio est occisus. qui cum in venatione belluam surgentem prior emisso iaculo deiecisset, eaque de causa a patruo obiurgatus, iterum ac tertio idem fecisset: Odenatus iratus, equum ei ademit, quae magna ignominia habetur apud barbaros: et hominem ea de causa minas spirantem, in vincula coniecit. sed postea rogatu filii Odenati natu maioris solutus, stricto gladio ipsum Odenatum, et eius filium liberatorem suum, in convivio interfecit, atque ipse ab aliis est occisus.