Latin
1.24
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.24
Not analysed yet
XXXIII. Maxentius vero Romae nihilo clementior tyrannus fuit, sed aeque ut Maximinus, imperium administravit, in proximos quosque Christianos insaniendo, et omnibus aerumnis exagitando, summaque perfidia in omnes suos subditos grassando. nam et multos claros viros nullo iusto iudicio occidebat, et nobiles matronas ac virgines in dies per summam contumeliam constuprabat, et locupletibus bona per iniuriam eripiebat, et subditos novis, iisque gravibus exactionibus atterebat. hic aliquando Romae nobilissimae castaeque matronae, quae viro illustri nupta erat, immodesto amore correptus, talium operum ministros ad eam adducendam misit. quae cum lenones aedibus suis astare videret, adventusque causa cognita, citra ullam deprecationem ad tyrannum abeundum esse intelligeret 644 (nam maritus mortis metu attonitus, ab illis abduci mulierem patiebatur), neque ullum aliunde auxilium exspectaret: exiguam moram postulavit ,ut se exornaret prius, quam abiret. collebat autem Christum, et divino mysterio initiata erat. ingressa igitur cubiculum, remotis arbitris, sibi necem conscivit, ut contumeliae expers modestiam conservaret, voluntariam mortem amplexa, cadavere lenonibus et nefario amatori relicto. his ita imperantibus Diocletianus et Maximianus in vita privata obierunt: etsi de illorum obitu scriptores non consentiunt. nam Eusebius "Ecclesiasticae historiae" liber VIII, Diocletianum mentis errore affectum, et diuturno morbo tabescentem, miseram animam violenter eructasse scribit: Maximianum vero Herculium laqueo sibi necem conscivisse. alii vero tradunt eos, cum depositae potestatis poeniteret, in conatu recuperandi imperii deprehensos, et senatusconsulto interfectos esse. sunt etiam qui dicant, Herculium rursus imperium desiderantem, consilium cum Diocletiano de eo recuperando communicasse: eoque conatum illum recusante, curiam ingressum dixisse, filium suum reipublicae gerendae esse imparem. militibus autem iis verbis ad iram concitatis, quasi imperium sibi vindicaret: periculo territum, negasse id se in animo habuisse, sed militum animos ut erga filium suum affecti essent, periclitari voluisse: itaque sedasse tumultum. deinde in Gallias ad Constantinum Magnum, qui Faustam filiam eius et ipse in matrimonio haberet, abiisse, ac in regno eius per insidias sibi vindicando ibi quoque deprehensum, eoque conatu deiectum, tum demum vitam laqueo finivisse. verum isti uno quopiam modo ex his, naturae debitum persolverunt. Constantius autem undecimo anno in imperio exacto, ex quo Caesar appellatus fuerat, potestate clementer et humaniter usus, in Britannia extremum diem clausit, cum luctu subditorum, bonitatem eius desiderantium: filio natu maiore, Magno videlicet Constantino, ex priore coniuge, imperii successore declarato. habuit enim ex secunda quoque Herculii filia Theodora alios filios, Constantinum, Anaballianum et Constantium. sed magnus Constantius 645 praelatus est, quod hi patri ad imperium inepti esse videbantur. imo totum negotium divinae Providentiae fuit, salutari praeconio ac potius omnibus Romani imperii subditis consulentis, ut per eum tyrannides destruerentur. fertur enim, Constantio aegrotanti, et ob exterorum filiorum ineptam indolem m[a=o]esto, angelus astitisse, qui iuberet, ut Constantino relinqueret imperium. hunc igitur Constantinum pater, adolescentem etiamnun, Gallerio dedisse obsidem memoratur, ut interim etiam in re militari exerceretur. qui cum ei ob ingenii dexteritatem ex invidia insidias strueret, in pugna Sarmatica mandarit, ut barbarorum ducem armis insignem aggrederetur. Constantinum vero paruisse, eumque correptum, viventem ad Gallerium portasse. deinde leonem immanem et cruentam belluam iussisse subsistere: illum vero id quoque certamen, quamvis non sine periculo, divina tamen gratia incolumem obiisse. unde [c]um Gallerium invidere sibi atque insidiari intellexisset, noctu cum iis quibus fidebat, fuga elapsum ad patrem rediisse: eoque pacto et periculum evasisse, et paterno imperio potitum esse.