Latin
1.25
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.25
Not analysed yet
XXXIV. Maximinus Licinium, natione Dacum, qui Constantini Magni sororem in matrimonio habebat 16 ,imperii collegam asciturus, in Illyrico reliquit, ut Thracibus qui a barbaris vexabantur, opem ferret. ipse Romam profectus est, ut cum Maxentio pugnaret. deinde cum suis militibus diffideret, metuens ne ad hostem transirent, omisso bello recessit. ac Lucinium, quia collegam eum ascivisse poenituerat, primum clam per insidias, deinde aperto marte adortus, in fugam vertitur, in qua seipsum interemit. et hoc modo Maximinum periisse, quidam tradunt. alii auctores sunt, eum furore quodam contra Christianos grassantem, divinae vindictae poenas dedisse, ulcere gravissimo circa bubonem et pudenda orto, quod instrumenta libidinis eius consumpserit: nam ex ea putrefactione etiam vermes erupisse, et malum fuisse immedicabile. medicos autem, qui conatum faciendae medicinae statim vetuerint, crudeliter esse iugulatos: qui vero curatione suscepta nihil 646 profecerint, immanissime trucidatos, quod ea praestare non possent, quae artis facultatem superarent. sero tandem suspicatum tyrannum, se iniustarum caedium cultorum Christi dare poenas, ubique edictis propositis persecutionem Christianorum inhiberi, atque illos vivere, ac Deum suo arbitratu colere, et pro ipsius salute vota facere iussisse. atque hic etiam duplex rumor ortus est. nam alii tradunt, praeter omnem spem eo morbo liberatum, renovasse persecutionem non mutatis moribus, donec poculi quod Dominus manu tenet, fecem exhauserit: alii valetudinem recuperatam negantes, ex eo malo impium decessisse tradunt, ac vermes etiam per os reiecisse. uno certo ex his modis vitam abrupit. Romae coetui fidelium post Marcellinum, duobus annis sacerdotio functum, Eusebius praefuit: cui post annum mortuo, successit Miltiades, qui cum fidelibus quadriennium praefuisset, Silvestrum successorem reliquit. Antiochiae post Tyrannum XIII annis episcopatu functum, delectus est Vitalis. huic post sexennium successit Philogenes; atque is quoque annis V exactis, Paulinum habuit successorem. Hierosolymis post Zabdam, qui ministerium ad decimum annum obiit, Hermon pontificiam sedem est sortitus. Alexandriae post sanctum martyrem Petrum, qui pontificiam sedem per annos XI ornarat, Alexander pontificatum obtinuit. Romae Silvestro per annos XXVIII episcopatu functo, Julius Ecclesiae XV annis praefuit. post quem Liberius sextum absolvit annum; eique successit Damasus, qui XXVIII annos fideles pavit. hunc Siricius secutus, annis XVI ministerium obiit. deinde Innocentius est electus, qui populum Domini per annos XV erudiit. quo mortuo, Zosimus in Ecclesiae Romanae solio est collocatus: cui duodecimo anno exacto successit Coelestinus, qui annis decem in pontificatu claruit, huius successor fuit Xystus, qui VIII annos duravit. deinde Leo in eius locum suffectus est, qui veram doctrinam per annos XXIV defendit. Leone defuncto, Hilario in sede collocatus est: qui VI annis expletis, electioni Simplicii locum fecit, qui et ipse anno XIX ministerii decessit. 647 in eius locum introductus est Felix: qui nono anno defunctus, Gelasio honorem reliquit per quinquennium fruendum. post eum Anastasius est electus: qui anno quarto elapso, Symmachum successorem habuit, qui cum annos XII in pontificatu exegisset, Hormisdas est electus, sed hic quoque decimo anno ministerii mortem obiit. Romanae vero Ecclesiae sedes Joannem in triennium suscepit. post quem Felix Romanis fidelibus praefuit, quatuor annos eo honore gavisus. deinde Bonifacius per biennium episcopatum gubernavit. post hunc Agapetus designatus est, qui cum summi pastoris Christi gregem Romanum duobus annis et ipse pavisset, naturae debitum persolvit. Romae autem pontifex electus est Silverius: unoque anno pontificatu functus, vitam exegit. huius successor Virgilius, cum XVIII annis Ecclesiae praefuisset, in eius locum suffectus est Pelagius: qui quinque annis obito ministerio, decessit. Romana vero sedes Joannem in VIII annos suscepit, et post hunc Gregorium in annos XV. post hunc perpetua sedes eorum qui Romanae Ecclesiae praefuerunt, non reperitur. Antiochiae vero Coelesyriae Eustathius Paulino, qui ministerio quinquennium vacarat, successit. cum Eustathius fideles annos XVIII pavisset, Euphronius per annos VIII ministravit. post quem Phlacitus XII explevit annos. deinde Stephanus Arii sectator, Ecclesiae per triennium se ingessit. post hunc introductus est Leontius, qui VIII anno episcopatus mortem obiit. post hunc Antiochenae Ecclesiae Eudoxius alterum annum praefuit. post Eudoxium Arianus quartum annum fuit episcopus. post hunc Meletius annos XXV. post hunc Flavianus Christianis annos XXVI praefuit. deinde Theodotus ministerium suscepit, in eoque annos IV exegit. in huius locum Joannes introductus, per annos XVIII duravit. pro Joanne Domnus electus, annos VIII postea vixit. post quem in Antiochenae Ecclesiae thronum Maximus introductus, in eo munere quadriennium vixit: successore Martyrio, qui IX explevit in magistratu annos. deinde Julianus in ea pontificia sede, annos VI consedit, et Petrum successorem habuit. 648 cui triennio post Stephanus successit, totidem annos pontificatu functus. in Stephani locum Calandio suffectus est, et huic post quadriennium alius Petrus successit, qui Ecclesiam per triennium gubernavit. huius successor exstitit Palladius, decem annis in magistratu exactis. deinde Flavianus creatus episcopus, XIII annis. post eum Severus VII annis gubernata Ecclesia, Euphrasio sacram sedem reliquit: cui post annum quintum Ephraimus successit, et in ministerio annos XVIII vixit.