Latin
1.8
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.8
Not analysed yet
XVII. posthaec Maximus Romam reversus, Albino obviam egresso, a senatu populoque cum laetis acclamationibus et plausu est susceptus. inde ambo una, et quidem bene imperarunt. sed milites aegre ferebant eos non a se, sed a senatu populoque declaratos esse. post ipsi etiam imperato res inter se dissentientes, exitio suo causam praebuerunt. nam ea dissensione milites cognita, ambos vinculis constrictos per totam urbem, per ludibrium et contumeliam, nec sine verberibus circumduxerunt. deinde cum audivissent, Germanos eripere et conservare illos velle: utrumque occiderunt, quorum Maximus annos LXXIV, Albinus LX natus erat. imperarunt vel, ut nonnulli auctores sunt, dies XXII, vel, alii tradunt, non tres menses integros. post hos quidam Pompelanum rerum potitum esse tradunt; sed imperio vix per somnium degustato, celerrime excidisse. priusquam enim duo menses elaberentur, una cum imperio vita etiam privatum esse: a quibus autem, et quibus de causis, cum scriptum non invenerim, silentio et ipse praeterii. ei P. Balbinum 2 successisse tradunt: qui, cum per tres menses imperii fructum brevem percepisset, in Gordiani designati imperatoris (ut dictum est) ex Africa adventu occisus fuerit. Gordianum vero, cum Romam venisset, aegrotasse, partim ob extremam aetatem (annos enim LXXIX habebat), partim quod ex longiore navigationis vexatione afflictus esset, obiisse, XXII duntaxat diebus in imperio exactis: filiumque Gordianum successorem reliquisse. atque alii haec ita consecuta esse tradunt. alii scribunt, quosdam Gordiano in Africa imperatori appellato, seditionem movisse, et Gordiani 623 milites succubuisse: multisque caesis, atque ipso Gordiani filio, senem prae doloris impatientia, laqueo vitam finivisse. alii, qui iuniori Gordiano post patris obitum ex morbo imperium attribuunt, eum Persis intulisse bellum ferunt: dumque in pugna equo incitato aciem circumvolitans, suos ad rem strenue gerendam cohortatur, ex equi lapsu femore fracto Romam perlatum decessisse, cum sex annos imperasset. Urbanus Romano pontificatu annis octo functus, Maximino imperante obiit, Pontiano successore. Antiochenae Ecclesiae post Philetum Zebinus praefuit. sub Gordiano filio, Pontiano Romano pontifici, sexto ministerii anno defuncto, successit Anteros, ac paulo post in aliam vitam migravit. post quem Flavianus, divino suffragio, ut narrat Eusebius, episcopatum est adeptus. fertur enim, fidelibus deligendi pontificis causa congregatis, Flavianum quoque recens ex agro advenisse, neque ab ullo mentionem esse factam, quasi is Ecclesiae praefuturus esset: sed concilium curasse, quemnam ex aliis anteferret. interea columbam advolantem capiti illius insedisse, atque inde omnes veluti signo dato una voce exclamasse, eum dignum pontificatu: ac citra ullam cunctationem in throno collocatum esse. tum Zebino quoque Antiochiae defuncto, successit Babyla. Origines vero sub id tempus Caesareae Palaestinae degens, praeter alios qui undique confluxerant, etiam magnum Gregorium, mirificum illum, auditorem habuit, et fratrem eius Athenodorum. tum quoque Africanus historicus noscebatur.