Latin
Lines 1.9-1.10
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.9-10
Not analysed yet
XVIII. post Gordianum iuniorem, alius Gordianus, defunctis, ut fertur, genere coniunctus, imperium suscepit. is Sapore Artaxerxis Persarum regis filio acie superato, Nisibim et Cariam recuperavit, a Persis, Maximino imperante, Romanis ereptas. deinde Ctesiphontem profectus, insidiis Philippi praefecti praetorio periit. nam cum rerum potitus esset, Timesoclem socerum praefectum praetorio designavit: eoque superstite, 624 res imperii bene se habuerunt prospereque successerunt. eo vero defuncto, Philippus praefectus designatus, ut seditionem concitaret, stipendia militum minuisse dicitur, quasi id iussisset imperator. alii frumentum, quod in castra perferendum esset, eum inhibuisse ferunt: itaque milites commeatus penuria laborantes, contra imperatorem tanquam famis causam insurrexisse, eumque sexto imperii anno occidisse, Philippum vero statim summam rerum arripuisse. nuntiata Gordiani caede, a senatu Marcum quemdam philosophum statim Caesarem renuntiatum esse: qui ante firmatum imperium, in palatio repente obierit. eo mortuo, rerum potitum Severum Hostilianum: qui et ipse fere priusquam habenas imperii capesseret, vena propter morbum incisa, naturae debitum persolverit. 3
XIX. Philippus ab expeditione reversus, imperium Romanum occupavit, Philippo filio in via collega ascito. cum Sapore Persarum rege pacem fecit, Mesopotamia et Armenia concessis. sed cum Romanos earum provinciarum iacturam graviter ferre intellexisset, paulo post pace abrogata, eas defendendas suscepit. fuit autem Sapores, ut ferunt, tanta mole corporis, quanta eo tempore visa nondum fuit. Philippus a bello Persico reversus, erga Christianos bene affectus fuit; ac potius auctores quidam sunt, eum Christianam fidem amplexum, in ecclesia communia cum Christianis vota fecisse, et peccata sua non gravatim confessum esse. nam cum a praeposito Ecclesiae ad communionem non admitteretur, nisi confiteri vellet, et nomen suum inter poenitentes profiteri: haud recusasse. qui vero eum martyris Eugeniae patrem esse tradunt, errant. nam is quidem et ipse praefectus fuisse narratur, sed Aegypti, non praetorio: ac post Christianam fidem, posito magistratu, Christum fortiter professus, ac martyrii corona ornatus est. hic autem Philippus imperator cum suscepto adversus Scythas bello, Romam rediisset, Marinus quidam ordinum ductor a militibus in Mysia imperator est delectus. qua seditione turbatus cum apud senatum verba faceret, caeteris tacentibus, de Marino 4 625 ei non laborandum esse dixit Decius, quod ut homo regno indignus, ultro a militibus occidendus esset: idque ut ille praedixerat, paulo post accidit. qua de causa Philippus Decium admiratus, in Mysiam abire et seditionis auctores punire iussit. is vero eam legationem, quod nec sibi neque mittenti futura esset utilis, deprecatus: tamen urgente Philippo, abiit invitus, et a militibus statim strictis ensibus accipere imperium, quantumvis recusaret, coactus, Philippo scribit, ne turbetur: se enim, ubi Romam venerit, positurum esse insignia imperii. quod Philippus non credens, bellum ei intulit: commissoque praelio, in prima acie dimicans una [c]um filio Philippo cecidit. quibus sublatis, universi se ad Decium contulerunt. regnavit autem, ut quidam tradunt, annos V, ut alii VI, et totidem menses. fuit autem Bostris oriundus, ubi regno potitus, Philippopolim de suo nomine condidit.