Ancient Greek
Fragment 10
Agathocles Hist., Fragmenta 10-2
Not analysed yet
Cicero De div. I, 24: Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Carthaginiensem quum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem se postridie coenaturum Syracusis: quum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris ejus inter Poenos et Siculos milites esse factam: quod quum sensissent Syracusani, improvisos eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum. Ita res somnium comprobavit.