Ancient Greek
Fragment 38
Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta. 38
Not analysed yet
Cicero de divin. I 123. Permulta collecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praetermittam. —124. Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum.