Ancient Greek
Fragment 39
Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta. 39
Not analysed yet
Cicero de divin. II 35. Pudet me nom tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: quum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit: deorum enim numini parere omnia.