Ancient Greek
Dfhg-Source dfhg3_APION_OASITA
APION OASITA, Fragmenta 6
Not analysed yet
Delphinos venereos esse et amasios non modo historioe veteres, sed recentes quoque memorioe declarant. Nam et sub Caesaribus, in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot seculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi [quidam] delphinorum cogniti compertique sunt. Neque ii amaverunt, quod sunt ipsi genus; sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt. Verba subscripsi Apionis, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto: quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert; eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit: Αὐτὸς δ ̓ οὖν εἶδον περὶ Δικαιαρχίαν δελφῖνα ἐρῶντα παιδὸς (Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο) καὶ πρὸς παιδικὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντός. Ἀτὰρ οὖν καὶ προσνηχόμενος ὁ ἰχθὺς ἀνεδέχετο τὸν παῖδα ἐπὶ τῶν νώτων, καὶ τὰς ἀκάνθας περιστέλλων, ἱππηδὸν περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων· ἐξεχεῖτο δὴ οὖν ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα ἡ Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν. Ad hoc adjicit rem non minus mirandam. Postea, inquit, idem ille puer delphineromenos morbo affectus obiit suum diem. At ille amans, ubi soepe ad litus solitum adnavit, et puer, qui in primo vado adventum ejus opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est; et in litore jacens inventus ab iis, qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.