Ancient Greek
Dfhg-Source dfhg3_APION_OASITA
APION OASITA, Fragmenta 7
Not analysed yet
Veteres Graecos annulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus, qui minimo est proximus: Romanos quoque homines aiunt sic pleruinque annulis usitatos. Causain esse hujus rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit: quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Gioeci ἀνατομὰς appellant, repertum est, nervum quendam tenuissimum ab eo digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere et pervenire: propterea non inscitum visum esse, eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi connexus esse cum principatu cordis videretur.