Ancient Greek
Fragment 363
Ariston Phil., Testimonia et Fragmenta 363
Not analysed yet
Cicero de finibus II 35. Nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. ibid. V 23. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli, quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. Cicero Tuscul. disput. V 85. Hae sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli nonnullorumque aliorum evanuerunt. Cicero de officiis I 6. quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est; qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset.