Ancient Greek
Fragment 364
Ariston Phil., Testimonia et Fragmenta 364
Not analysed yet
Cicero de fin. II 43. Quae (scil. prima naturae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari. Dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione exspoliarent nec ei quicquam aut unde oreretur darent, aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. Cf. III 11 et 12. IV 47. ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quticquam omnino interesset. V 23. ii -qui in rebus iis, in quibus nihil aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse.