Ancient Greek
Fragment 368
Ariston Phil., Testimonia et Fragmenta 368
Not analysed yet
Cicero de finibus IV 79. Roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valetudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis. -Admirantes quaeramus -quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum, ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.