Ancient Greek
Fragment 369
Ariston Phil., Testimonia et Fragmenta 369
Not analysed yet
Cicero de finibus IV 43. Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime -deinde Aristo, qui nihil relinquere (scil. quod praeter virtutem appetendum esset) non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quodcumque in mentem incideret et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit.