Ancient Greek
Α.
Aristonicus of Alexandria, Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας 320
Not analysed yet
320. ὄρνις δ’ ὣς ἀνοπαῖα διέπτατο. Scholia ad hunc versum et Aristarchi et Herodiani et —ut Lehrsius p. 3 Ar. iure coniecit —Aristonici interpretationes vocabuli ἀνοπαῖα habent inter se discrepantes: ὁ μὲν Ἀρίσταρχος ἀνόπαια προπαροξυτόνως ἀναγινώσκει, ὄνομα ὄρνιθος λέγων, ὡς φήνῃ εἰδομένη (γ 372). ὁ δὲ Ἡρωδιανὸς ἀνοπαῖα ἀντὶ τοῦ ἀοράτως, ἵν’ ᾖ οὐδέτερον πληθυντικόν, ὡς τὸ πυκνὰ μάλα στενάχων (Σ 318). διὸ καὶ προπερισπαστέον φησίν. οἱ δὲ ἀνὰ ὀπὴν, ἣ καὶ καπνοδόχος καλεῖται. EHQR. Aristonici tertia explanatio fuit, ut apparet ex Orion. p. 119: ὀπὴ τόπος τετρημένος, ἀφ’ οὗ τις δύναται ὀπήσασθαι καὶ περιβλέψασθαι. οὕτως Ἀριστόνικος ἐν τοῖς σημείοις τοῦ ποιητοῦ. cf. Apoll. 36, 30. Eust. 1419, 22. Herodianus saepins ab Aristarcho dissentit, cf. Α 136. Γ 128. 198 (ubi Aristonicum quoque in accentu ponendo Aristarchum non secutum esse commemoratur) Ε 656 et aliis locis. Item Didymus Β 258. 415. 435. Γ. 392. Η 32. 449 etc. At dubito, num ex Aristonici libro de Aristarchi signis, in quo quasi exuens personam suam magistri modo causas, argumenta, observationes congessit, illam interpretationem Orion hauserit. Mihi videtur ille Aristoniceorum librorum inscriptiones commutasse et excerpsisse hoc ex commentariis homericis, in quibus Aristonicus ab Aristarcho dissentit. Ἀριστονίκου εἰς Ὀδύσσειαν (sic legendum cum Beccardo) ὑπομνήματα diserte commemorantur Etym. Gud. p. 334, 12.