Ancient Greek
Δ.
Aristonicus of Alexandria, Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας 498
Not analysed yet
498. Αἴας μὲν μετὰ νηυσὶ δάμη δολιχηρέτμοισι. Versum Zenodotus expunxisse videtur cf. in H: Ζηνόδοτος τοῦτον περιγράφει (corr. Dindorf. ,cod. ὃς γράφει. Duentzer: οὐ γράφει p. 13) ἀναγκαῖον δὲ καὶ αὐτὸν εἶναι διὰ τὸ λέγειν ὕστερον (551) Μενέλαον σὺ δὲ τρίτον ἄνδρ’ ὀνόμαζε. La Roche ex hoc scholio corrupto colligere, non potest, Zenodotum hunc versum expunxisse, nisi forte pro ὃς γράφει cum Duentzero οὐ γράφει scribis, vel cum Dindorfio περιγράφει, quibus non assentitur: nam si ita scriptum fuisset, verba sequentia ἀναγκαῖον δὲ εἶναι non cohaererent cum antecedentibus. Accedit quod hic versus amoveri non potest, nam ad eum referuntur quae Menelaus infra dicit: σὺ δὲ τρίτον ἄνδρ’ ὀνόμαζε, quod Zenodotum fugere potuisse non credit.