Ancient Greek
Volume 3a,281,F
Callinicus Soph., Fragmenta 2
Not analysed yet
HIERON. Comm. i. Dan. 11, 21 ff. :Ptolemaeum autem hic non Epiphanem significat, qui quintus regnavit in Aegypto, sed Ptolemaeum Philometorem, filium Cleopatrae sororis Antiochi, cuius hic avunculus fuit. et cum post mortem Cleopatrae Eulaius eunuchus nutritius Philometoris et Lenaeus Aegyptum regerent et repeterent Syriam, quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est inter avunculum et puerum Ptolemaeum praelium; cumque inter Pelusium et montem Casium praelium comisissent, victi sunt duces Ptolemaei. porro Antiochus parcens puero et amicitias simulans ascendit Memphin, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens puerique rebus se providere dicens cum modico populo omnem Aegyptum subiugavit sibi. et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates, fecitque quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius: nullus enim regum Syriae ita vastavit Aegyptum; et omnes eorum divitias dissipavit, et tam callidus fuit ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant sua fraude subverteret. haec Porphyrius (260 F 49a) sequens Suctorium sermone latissimo prosecutus est, quae nos brevi compendio diximus.