Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1145
Not analysed yet
Philo de provid. II §64 (p. 89 Aucher). Dicunt extensum mare hominum deorumque commodo. Diis enim ita fere adornari dicunt: Sol, quem nonnulli rectorem esse dixerunt, eo quod largitur necessaria, ex mari, inquiunt, nutritur; quippe purgatissimas partes humidi elementi ad se trahens sorbet. Pro indicio sit praeter alia, quod per anni tempestates in contrarium tendit cursus solaris, aestate per Cancrum et hieme per Capricornum. Nam circumambulans Sol aeternos illos terminos haud transgreditur. Et ipsae quoque nutrices fixae (stellae) nutriuntur, ex aëre purgatam ad se trahentes humiditatem. Quod ita probant: etenim paulum ipsius humoris, nullo modo permixtum, constanti lege sub aurora iugiter frigens in terram remittitur, aquae colore accepto, quod ros nominare mos est. -Sicut autem magnae utilitatis est in totius caeli sustentationem mare, ita quoque ad hominum vitam, quoniam incolarum terrae cum habitantibus in insulis et insulanorum ad terricolas nulla fuisset mutua communicatio neque bonorum commutatio in singulis regionibus nascentium.