Ancient Greek · ~6 min
1.1186 to 1.1191
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1186-1191
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. III 70 (postquam disputavit deos male consuluisse hominibus, cum iis rationem largirentur). Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimonii multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Cicero de divin. I 3, 6. accessit acerrimo vir ingenio Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraculis, uno de somniis: quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor. Cicero Acad. Pr. II 107. Cum Panaetius -ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum ⟨responsa⟩, auspicia, oracula, somnia, vaticinationes etc. Cicero de divin. II 63, 130. Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: Vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a diis ominibus portendantur: officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: Esse vim cernentem et explanantem, quae a diis ominibus signiticentur in somnis. Aëtius Plac. V 1, 1. Πλάτων καὶ οἱ Στωϊκοὶ τὴν μαντικὴν εἰσάγουσι κατὰ τὸ ἔνθεον ὅπερ ἐστὶν ἐνθεαστικὸν [κατὰ θειότητα τῆς ψυχῆς, ὅπερ εἶπεν ἐνθουσιαστικὸν] καὶ τὸ ὀνειροπολικόν. οὗτοι τὰ πλεῖστα μέρη τῆς μαντικῆς ἐγκρίνουσι (sc. Stoici). Diogenes Laërt. VII 149. καὶ μὴν καὶ μαντικὴν ὑφεστάναι πᾶσάν φασιν, εἰ καὶ πρόνοιαν εἶναι· καὶ αὐτὴν καὶ τέχνην ἀποφαίνουσι διά τινας ἐκβάσεις, ὥς φησι Ζήνων τε καὶ Χρύσιππος ἐν τῷ δευτέρῳ περὶ μαντικῆς.