Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.239a
Not analysed yet
[Apuleius] περὶ ἑρμηνείας 277 (p. 15, 11 Goldb.) . Est et altera probatio communis omnium etiam indemonstrabilium, quae dicitur impossibile appellaturque a Stoicis prima constitutio vel primum expositum. quod sic definiunt: Si ex duobus tertium quid colligitur, alterum eorum cum contrario illationis colligit contrarium reliqui. ——quae res inventa est adversus eos, qui concessis acceptionibus id, quod ex illis colligitur, impudenter recusant. ——nec frustra constituerunt dialectici eum modum verum esse, cuius adversum illationis cum alterutra acceptione tollit reliquam. At Stoici quiden tantum negatis particula praeposita putant illationem recusari etc.