Ancient Greek · ~2 min
1.321 to 1.322
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.321-322
Not analysed yet
Chalcidius ad Timaeum cp. 280. Qui tamen providentiae opus silvae quoque constitutionem esse pronuntiaverunt, censent eam una quadam ab exordio usque ad finem continuatione porrectam, nec tamen omnes eodem modo. aliter enim Pythagoras et item aliter Plato diversoque Aristoteles modo et cum aliquanta differentia Stoici. Sed hi quidem omnes informem eam et sine ulla qualitate constituunt. Galenus methodi med. II 7 Vol. X p. 155 K. τὴν γὰρ μικρολογίαν τῶν ὀνομάτων, ἣν ἐκομψεύσαντό τινες τῶν φιλοσόφων -παραιτοῦμαι λέγειν τὰ νῦν. ——λέγω δὲ μικρολογίαν, ἐν ᾗ διαιροῦνται κατὰ γένη τό τε ὂν καὶ τὸ ὑφεστός.