Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.734
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 171 Aucher. Hactenus satis locuti de ratione existente in intellectu, locutionem nunc examinemus. Siquidem merulae et corvi et psittaci et consimiles, etsi varie vocem proferant, articulatum tamen numquam et nullo modo vocabulum pronuntiare queunt. Sed puto quod quemadmodum in instrumentis musicis \foramina quamvis habeant portionem veritatis constantis, non tamen rationales sonitus sunt constantes, sed forma carentes et consequenter nihil manifeste exponere possunt, ita et praedictorum animantium voces sunt significatione carentes et deformes, veritatem formae sermonis non vocabuli modo exprimentes, sed per cantilenam etc.