Ancient Greek
§ 5. De coniunctione hominum.
Chrysippus, Fragmenta Moralia § 5. De coniunctione hominum.
Not analysed yet
Cicero de finibus III 62. Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri, ut liberi a parentibus amentur; a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. Quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. Neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. Atque etiam in bestiis vis naturae perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. Quare ⟨ut⟩ perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, impelli. 63. Ex hoc nascitur, ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri.