Ancient Greek · ~5 min
Fragment 339
Chrysippus, Fragmenta Moralia 339
Not analysed yet
Cicero de legibus I 7, 22. Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra ratione divinius? quae cum adulevit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. 23. Est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque ⟨est⟩ et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est. Quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum diis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt [inter eos] communia, ei civitatis eiusdem habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo iam magis. Parent autem huic caelesti discriptioni mentique divinae et praepotenti deo: ut iam universus hic mundus una civitas communis deorum atque hominum existimanda ⟨sit⟩. Et quod in civitatibus ratione quadam -de qua dicetur idoneo loco -agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione et gente teneantur.