Ancient Greek
Fragment 18
Chrysippus, Fragmenta Moralia 18
Not analysed yet
Cicero de finibus III 22. Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. Ut enim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia quae possit ut conliniet, huic in eiusmodi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen ut omnia faciat quo propositum assequatur sit hoc quasi ultimum quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem ut feriat quasi seligendum, non expetendum.