Ancient Greek
Fragment 182
Chrysippus, Fragmenta Moralia 182
Not analysed yet
Cicero de finibus III 5, 16. Placet his ——simulatque natum sit animal (hinc enim est ordiendum) ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque quae conservantia sunt eius status diligenda: alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur afferre. Id ita esse sic probant, quod, ante quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria: quod non fieret nisi statum suum diligerent, interitum timerent. Fieri autem non posset, ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. Ex quo intellegi debet, principium ductum esse a se diligendo.