Ancient Greek
Fragment 184
Chrysippus, Fragmenta Moralia 184
Not analysed yet
Seneca cp. 121, 5. quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. ibid. 10. Constitutio, inquit, est, ut vos dicitis, principale animi quodammodo se habens erga corpus. ibid. 14. Dicitis, inquit, omne animal primum constitutioni suae conciliari. hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tanquam animali, sed tanquam rationali. ea enim parte sibi carus est homo, qua homo.