Ancient Greek · ~2 min
Fragment 277
Chrysippus, Fragmenta Moralia 277
Not analysed yet
Philo quaest. et solut. in Exodum II 112 (p. 541 Aucher). Quatuor virtutum unaquaeque elementum sortita est ex his tribus, ex habitudine, habendo et habere. Sicut et in sensibus est, e. g. visus, visibile, et videre; itidem auditus, audibile, et audire. Sic ergo est scientia, scibile, scire, sicut et continentia, continendum, continere; iterumque fortitudo, fortificandum et habere fortitudinem, quod magis communiter dicitur fortificari; similiter iustitia, iustum et habere iustitiam, quod appellatur iustificari.