Ancient Greek
Fragment 279
Chrysippus, Fragmenta Moralia 279
Not analysed yet
Cicero Tusculan. disput. IV 13, 30. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in bonis. Sunt enim in corpore praecipua valetudo, pulchritudo, vires, firmitas, velocitas: sunt item in animo. ⟨Ut⟩ enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se, e quibus constamus, sanitas: sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant. --31. Et, ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate, eaque dicitur pulchritudo: sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia, cum firmitate quadam et stabilitate -pulchritudo vocatur. Itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque verbis animi vires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem.