Ancient Greek
Fragment 281
Chrysippus, Fragmenta Moralia 281
Not analysed yet
Cicero de finibus III 72. Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso assentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. Nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. Recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.