Ancient Greek
Fragment 369
Chrysippus, Fragmenta Moralia 369
Not analysed yet
Cicero de finibus III 19, 63. Ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, aliqua etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic immanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt: at illa quae in concha patula pina dicitur, isque qui enat e concha, qui quod eam custodit pinoteres vocatur, in eamque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret: itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. Multo ***haec coniunctio est hominis. Itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates.