Ancient Greek
Fragment 42
Chrysippus, Fragmenta Moralia 42
Not analysed yet
Cicero de legibus I 14, 40. Quodsi homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo vexaret impios, sublato suppliciorum metu? quorum tamen nemo tam audax unquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? -Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinorosaque vita, nemo est iniustus, atque incauti potius habendi sunt improbi. 41. Tum autem qui non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet nisi testem et iudicem? quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus vir ac bonus etiam colloquetur, iuvabit, in viam deducet: is vero qui nihil alterius causa faciet, metietur suis commodis omnia, videtis credo quid sit acturus. Quodsi negabit, se illi vitam erepturum et aurum ablaturum, nunquam ob eam causam negabit, quod id natura turpe iudicet, sed quod metuat, ne emanet, id est ne malum habeat.