Ancient Greek
Fragment 43
Chrysippus, Fragmenta Moralia 43
Not analysed yet
Cicero de legibus I 18, 48. Sequitur -et ius et omne honestum sua sponte esse expetendum. Etenim omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant, nec est viri boni errare et diligere, quod per se non sit diligendum. Per se igitur ius et expetendum et colendum. Quod si ius, etiam iustitia: si iustitia, reliquae quoque virtutes per se colendae sunt. Quid? liberalitas gratuitane est an mercenaria? Si sine praemio benignus est, gratuita: si cum mercede, conducta: nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igitur expetitur. --49. ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur? --Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se ⟨est⟩ expetenda.