Ancient Greek · ~2 min
Fragment 453
Chrysippus, Fragmenta Moralia 453
Not analysed yet
Seneca de clementia lib. II cp. 7. Constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus illam dari a sapiente non debere. Venia est poenae debitae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est. ego ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam: Ei ignoscitur, qui puniri debuit, sapiens autem nihil facit quod non debet, nihil praetermittit quod debet: itaque poenam, quam exigere debet, non donat. sed illud quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuit: parcit enim sapiens, consulit et corrigit.